- FACTUM
- FACTUMnomen est Constitutionis cuiusdam Honorii et Theodosii Augg. ad Agricolam Praef. Pr. Gall. in Cod. Autisiodor. quae Edictum Hincmaro, Sirmondus Not. ad Sidon. Epithal. Polemii.Vide quoqueve Salmas. ad Capitolin. ubi Factum idem esse, quod Πραγματικὸν Graecis seu Pragmatica Constitutio, argute docet. Solitae autem sunt Pragmaticae istiusmodi sanctiones, non nisi in publicis causis fieri, ad preces civitatumaut provinciarum et ad suggestionem plerunqueve Iudicum et Praesidum provinciarum: sicqueve dictae sunt, quod longo tractatu et consilio habito sollenniter ea multâ verborum dissertatione formarentur; quâ ratione quidquid fit, Graecis Πραγματινὸν dicitur. Sic Constitutionis Fl. Constantini Tyranni, quâ sanxit, ut VII. provinciarum Galliae conventus Arelati, Imperii tum sede, agerentur, quamqueve primus in Ausonianis Lectionibus vulgavit Scalig. inscriptionem in scripta scheda hanc fuisse, testatur ad Symmachum Iuretus: FACTUM FL. CONSTANTINI AD AGRICOLAM PRAEFECTUM PRAET. GALLIARUM. Plura vide apud praefat. Salmas. Not. ad Vitam Gord. et infra in voce Pragmatica Sanctio. Apud Anglos hoc nomine designati Scriptum sollenne, quo firmetur donum, concessio, pactum, contractus, et huiusmodi: quodqueve alias Charta dicatur, docet Spelmann. laudatur Car. du Fresne in Gloss. De voce vero Factus, vide supra in Facere.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.